monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 25 > sectio 2 > sectio 54 > sectio 1 > sectio 31 > 2 > 47 > sectio 6 > 46 > csg457.143 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 3, 7
Ex altera parte. FULVI SPARSI. Damnata deiecta est, absoluta descendit. ARELLI FUSCI patris. Putares puellam demitti, non cadere. CESTI PII. Nullam habebat gratiam, in templo vixerat; itaque tantum deos invocabat. Lex sacerdotem non usque ad saxum differret, nisi expectaret deorum sententiam. CORNELIUS HISPANUS descripsit altitudinem montis etiam secure despicientibus horrendam et adiecit: carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tamquam rea; contumax est innocentia. turpe putabat sacerdos rogare nisi deos. MARULLI. Mirandum est, si oppressa est virgo sine gratia? cuius enim genibus submisit manus, quem deprecata est, quae tarde rogavit etiam deos?